O Ofício da Imaculada Conceição, em latim
Signum Crucis:
Per signum X crucis, de X inimicis nostris libera-nos Deus X noster.
In nonime Patris X et Fílio X et Spitiui Sancto X. Amen.
Ad Matutinum
Eia, mea labia, nunc annuntiate, laudes et praeconia Virginis beatae.
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, mundi Domina,
caelorum Regina:
Salve, Virgo virginum,
stella matutina
Salve, plena gratia,
clara luce divina.
Mundi in auxilium,
Domina, festina.
Ab aeterno Dominus
te praeordinavit
matrem unigeniti
Verbi, quo creavit.
Terram, pontum, aethera,
te pulchram ornavit
sibi Sponsam, quae
in Adam non peccavit.
Amen.
V. Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare fecit eam.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Primam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, Virgo sapiens,
domus Deo dicata,
columna septemplici
mensaque exornata.
Ab omni contagio
mundi praeservata.
Semper sancta in utero
matris, ex qua nata.
Tu Mater viventium,
et porta es sanctorum.
Nova stella Iacob,
Domina angelorum.
Zabulo terribilis
acies castrorum.
Porta et refugium
sis Christianorum.
Amen.
V. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto.
R. Et effundit illam super omnia opera sua.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Tertiam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, arca foederis,
thronus Salomonis,
arcus pulcher aetheris,
rubus visionis.
Virga frondens germinis,
vellus Gedeonis,
porta clausa numinis,
favusque Samsonis.
Decebat tam nobilem
natum praecavere
ab originali
labe matris Evae.
Almam, quam elegerat,
Genetricem vere,
nulli prorsus sinens
culpae subiacere.
Amen.
V. Ego in altissimis habito.
R. Et thronus meus in columna nubis.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Sextam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, Virgo puerpera,
templum Trinitatis,
angelorum gaudium,
cella puritatis.
Solamen moerentium,
hortus voluptatis,
palma patientiae
cedrus castitatis.
Terra es benedicta
et sacerdotalis,
sancta et immunis
culpae originalis.
Civitas altissimi,
porta orientalis:
in te est omnis gratia,
Virgo singularis.
Amen.
V. Sicut lilium inter spinas
R. Sic amica mea inter filias Adae.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Nonam
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, urbs refugii,
turrisque munita
David, propugnaculis
armisque insignita.
In conceptione
caritate ignita
draconis potestas
est a te contrita.
O mulier fortis,
et invicta Iudith!
Pulchra Abisag virgo
verum fovens David!
Rachel curatorem
Aegypti gestavit:
Salvatorem mundi
Maria portavit.
Amen.
V. Tota pulchra es, amica mea.
R. Et macula originalis numquam fuit in te.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Vesperas
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, horologium,
quo, retrogradiatur
sol in decem lineis;
Verbum incarnatur.
Homo ut ab inferis
ad summa attollatur,
immensus ab angelis
paulo minoratur.
Solis huius radiis
Maria coruscat;
consurgens aurora
in conceptu micat.
Lilium inter spinas
quae serpentis conterat
caput: pulchra ut luna
errantes collustrat.
Amen.
V. Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens.
R. Et quasi nebula texi omnem terram.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Completorium
V. Convertat nos, Domina, tuis precibus placatur Iesus Christus Filius tuus.
R. Et avertat iram suam a nobis.
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
SALVE, virgo florens,
mater illibata,
regina clementiae,
stellis coronata.
Super omnes angelos
pura, immaculata,
atque ad regis dexteram
stans veste deaurata.
Per te, mater gratiae,
dulcis spes reorum,
fulgens stella maris,
portus naufragorum.
Patens caeli ianua
salus infirmorum
videamus regem
in aula sanctorum.
Amen.
V. Oleum effusum, Maria, nomen tuum.
R. Servi tui dilexerunt te nimis.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
__________________________________________________________________________
Ad Commendationem
SUPPLICES offerimus
tibi, virgo pia,
haec laudum praeconia:
Fac nos ut in via
Ducas cursu prospero,
et in agonia
tu nobis assiste,
O dulcis Maria.
R. Deo gratias.
Ant. Haec est virga in qua nec nodus originalis, nec cortex actualis culpae fuit.
V. In conceptione tua virgo immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cuius Filium peperisti.
Oremus
Deus, qui per immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quaesumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Postado por Blog Santa Igreja às 21:09 Enviar por e-mailPostar no blog!Compartilhar no TwitterCompartilhar no